DRACO

DRACO
I.
DRACO
Asiae minoris mons in Tmolo desinens. Plin. l. 5. c. 29.
II.
DRACO
Gr. Δράκων, per metathesin, ut vult Festus quasi Δάρκων, a δέρκω, video: Caesari Scalig. dictus a δρᾷν ἄχος, facere dolorem; Voss. ἀπὸ τȏυ δρᾷν ἄκος, facere medicinam; nempe, quia innoxii sunt. Veris enim draconibus ora parva, et ad morsus non dehiscentia, Solinus c. 30. ubi eos non in dentibus, sed in canda vim habere, et verbere potius, quam rictu, nocere, addit. Et si quis illis morsus est, nil nocet, quod veneno careant: unde Vereribus in delitiis et oblectamentis, qui eos agathodaemonaes, ἀγαθοὺς δαίμονας, vocabant. Serv. ad Poetae versum illum, de vipera,
---- caelumque exterrita sugit:
Tectis, inquit, gandet, ut sunt ἀγαθοὶ δαίμονες , quos Latini genios vocant. Inde innoxia Numina Lucan. l. 9. civ. bell. v. 727.
Vos quoque qui cunctis innoxia Numina terris
Serpitis aurato ntidi fulgore dracones,
Pestiseros ardens facit Africa,
Vide etiam infra in voce Dracunculi. Certe inter Deos dracones ab Aegyptiis relatos esse, docet Martian. Capella l. 1. ubi de Saturno, quem, dracunculum anni, proin vocat Albricus. Draconis enim candam vorantis hieroglyphico Tempus huic genti denotatum esse, notum. Sic Draconem luci Nemeaei, pro Numine habitum, discas ex Lucan. l. 3. Saltem sanctos fuisse dracones et angues priscis certum est, quos recensere longa sit series: Nec ullus maiorum gentium Deaster, cui non consecratus aliquis talis. Qua de re pluribus agit Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. Theb. l. 5. v. 460. et 511. omnes autem Aesculapio, praecipue qui sunt fulvo colore, adscribit Pausan. l. 2. Quae altera ratio est, qua etymon suum roboret Voss. Nam et Aesculapii filia Panacca dicta est ex πᾶν et ἄκος, omne et remedium, ut ipso nomine omnium morborum remedia promittat, Plin. teste l. 24. c. 4. Ideo autem Aesculapio olim Dracones dicati, quia Medicum ὀξυδερκῆ ac circumspectum esse oporteat; quae virtus cum in milite quoque sit eximia, posterioribus Romani Imperii temporibus, Draco singularum erat cohortium signum, ut infra videbimus.
III.
DRACO
antiquissimus Atheniensium legislator ante Solonem, cuius leges Solon ipse, praeterquam quae de caede erant constitutae, abrogandas curavit, propter severitatem. Nam una omnibus poena constituta erat; ut etiam qui desidiae damnati essent, aut qui olera surripuissent, capite plecterentur. Ob quam causam Demades dicere solebat, Draconem non atramento, sed sanguine leges scripsisse. A. Gell. l. 11. c. 18. Et Herodicus, non hominis, sed Draconis legesaiebat esse. Cuius rei causam cum ab eo quidam quaesisset, respondisse fertur, parvas quidem se culpas eâ poenâ dignas exisitimasse, magnis vero quam maiorem constirueret, non habuisse. Plutarch. Obitus huius felicitate pariter ac miseriâ, admirabilis fuit. Cum enim in Aeginae theatro, propter latas leges, laetis acclamationibus celebraretur, pluribus petasis, tunicis et vestibus laetitiae signis, capiti senis iniectis suffocatus interiit, et in ipso theatro sepultus est. Sctipsit 3000. vers. Tatian c. Gentes Clem. 1. Strom. Diog. in Solone. De Legibus eius Iosephus c. Apionem l. 1. In scriptis publicis (Graecorum) nibil vetustius fuit Draconis Legibus: Scriptae autem circa Olymp. 39. tam sero Graeci res suas literis mandare caepêrunt, Ioh. Marshamus Canone Chron. in προπαρασκευῇ.
IV.
DRACO
fil. Hippocratis, Medicus infignis. Item, homo quidam sceleratissimus. Vie Pythia.
V.
DRACO
signi seu vexilli species. Persici Dracones capti sub Aureliano memorantur Vopisco in Divo Aureliano, Tunc illae vestes, quas in templo Solis videmus, consertae gemmis, tum Persici dracones et tiarae etc. Inter signa nempe Persarum, eâ quidem aetate, Dracones fuêre; paulo vero ante Parthorum, qui in Oriente rerum erant Domini, et apud quos, cum cohortes millenariae essent, cuique cohorti suus draco erat. Erant autem hi dracones simulacra verorum draconum eâ arte expressa ad terrorem hostibus inferendum, ut vulgo apud Romanos aliquando crederetur, viva ipsa animalia, non illorum imitamenta, ad bellum ferre Persas: quae in conflictu hostes appeterent, et misere vorarent. Quam falsam auditionem ridicule secutus erat Historicus ille, cuius ineprias exagitat Lucian. de conscrib. Hist. Praeter Parthos Perasque Indi quoque, ac scythae. draconibus usi, ut ex Suid. discimus. Ad Romanos a Parthis transiisse, vult Casaub. ad Vopisc. Ab Assyriis, Codin. de Offic. Constantinop. Sed hos spectasse alio vult Voss. Nam draco illis vel Numen Bel, vel Numinis symbolum fuisse viderut, vide Hieronym. Praefat. in Daniel. Alii vero istiusmodi vexilla primum coepisse deferri, apud Romanos, tradunt, postquam Traianus Dacos vicit, qui signis eiusmodi similiter utebantur. Erant autem draconum effigies depictae, in ipsis vexillis lineis aut
sericis, eaequeve purpureae, Ammian. Marcell. l. 15. c. 16. Claudian. in Ruffin. l. 2. Alii. Neque solum in militia, sed et in pompa, praeferebantur. Trebellius in Gallienis, ubi de Gallieno Decennia celebrante, inter alia, Hastae. inquit, auratae altrinsecus quingenae, vexilla centena, quae collegiorum erant, dracones, et signa templorum omniumque legionum ibant etc. Hinc nomen Δρακοντείῳ, vexillo illi, quo in cerimoniis suis utebantur Byzantini Augusti recentiores, de quo aliisque corum ornamentis accurate agit Car. du Fresne ad Alexiadem. A Romanis porro Draconem forte accepêre, in praecipuum exercituum suorum vexillum, Impp. Occidui. Certe Gul. Brito, Carocium Othonis describens, Draconem eidem pro signo impositum fuisse, diserte memorat Philipp. l. 2.
Erigit in carro palum, paloque Draconem
Implicat, ut possit procul hinc, procul inde videri,
Hauriat et ventos caudâ tumefactus et alis,
Dentibus horrescens, rictusque patentis biatn,
Quem super aurata volucer Iovis imminet ala.
Imo et Saxonibus, inter militaria fuisse Draconem signa, docet Witikindus Gestor. Saxon. l. 1. et Anglis, ubi ab ineunte fere Regni origine ad haec usque tempora praecipuum inter Regalia habeatur signa, non secus ac Auriftamma olim in Gallia, ostendit Car. du Fresne: origine moris huius ab Uterpendragone petitâ, quem, cum stellam Draconis ignei effigie horridam in caelo conspexit, futuri Regni omen, duos Dracones ex auro confieri, unumque horum in Aede Wintoniensi collocari iussisse, altero in proeliis usum esse, tradit matth. Monasteriensis A. C. 498. De Ducibus Normanniae, idem docet Car. du Fresne ex vet. quodam Regesto foederum Franciae: De Flandriae Comitibus vide Chronic. Andrense p. 491. De omnibus tandem pene nationibus, le Roman de Garin, apud Car. du Fresne Gloss. Sed et Draco in Eccles. Rom. dicitur effigies Draconis, quae cum vexillis, in Ecclesiasticis processionibus, deferri solet, quâ vel Diabolum ipsum, vel haeresim triumphatam designari aiunt. Consuetudines Coenobii Floriac. Dominicâ in Ramis Palmarum duae fiunt processiones: posterior ad Floriacum, praeeunt vexilla et Draco. Alibi: Ad processionem portatur aqua benedicta et thuribulum sine igne, et Crux et Draco in pertica. Unus vero de infantibus in consa, a Magistro suo praeparata, affert candelam accensam, ut praesto sit ignis, si exstinguatur, qui in ore Draconis portatur. Ipso die portatur Draco a Thesaurario etc. Vide Beletum de Divin. Offic. c. 123. et Durand. Rat. l. 6. c. 89. n. 12. etc. 102. n. 11. laudaots, in Gloss. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Draco — Pour les articles homonymes, voir Dragon …   Wikipédia en Français

  • Draco — (latein. draco, griech. δράκων [drákōn] ‚Schlange‘ – von δέρκομαι [dérkomai] ‚sehen‘) steht für: Draco, Echsen Gattungen aus der Familie der Agamen (Agamidae), siehe Flugdrachen Astronomie: Draco, himmlisches Sternbild mit dem Hauptstern… …   Deutsch Wikipedia

  • Draco — Saltar a navegación, búsqueda Draco se puede referir a: Constelación Draco Dracaena draco (también conocido como Drago) Draco Malfoy: personaje de Harry Potter Dragón mitológico El Conde Draco: personaje de Barrio Sésamo Robi Draco Rosa: artista… …   Wikipedia Español

  • Draco — northern constellation representing a dragon, from L. draco dragon (see DRAGON (Cf. dragon)). Identified as such since ancient times …   Etymology dictionary

  • Draco — Dra co, n. [L. See {Dragon}.] 1. (Astron.) The Dragon, a northern constellation within which is the north pole of the ecliptic. [1913 Webster] 2. A luminous exhalation from marshy grounds. [1913 Webster] 3. (Zo[ o]l.) A genus of lizards. See… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Draco — Draco, 1) so v.w. Drache; 2) Eidechse, s. Drache 3) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Draco — (lat.), der Drache …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Draco — DRACO, ónis, einer von Aktäons vielen Hunden, welche endlich diesen ihren eigenen Herrn, als er von der Diana war in einen Hirsch verwandelt worden, anfielen und zerrissen. Hygin. Fab. 181 …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Draco —   [lateinisch »Drache«], Abkürzung Dra, lateinischer Name des Sternbilds Drache …   Universal-Lexikon

  • draco — v. drago …   Enciclopedia Italiana

  • Draco — Draco1 [drā′kō] n. [L: see DRAGON] a large N constellation containing the north pole of the ecliptic; the Dragon Draco2 [drā′kän΄drā′kō] 7th cent. B.C.; Athenian statesman & lawgiver: also called Dracon [drā′kän΄] …   English World dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”